Latin · Dactylic hexameter
LIBER TERTIUS, lines 3.322-3.366
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 3.322-366
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo21 etiam certis constat tibi denique signis,
Cur subita et Phoebe quondam ferrugine vultum
Inficiat, qua se, dum deficit, abdat in umbra.
Verum age, quo, posita penitus formidine, mentem
Firmare atque fidem possis adhibere canenti
Certius et causas in aperta luce videre,
Contemplare vigil mecum, quae tempora poscant,
Quos nexus inter Phoebi divaeque labores
Hae causae, quinam constet defectibus ordo.
Namque ubi cognoris, quidquid deduxerit inde
Judicio mens usa acri, se prodere id ipsum
Suspectantum oculis fierique illo ordine eodem,
Tum vero manifesta fides et ponderis ingens
Accedet nostris vis ultima denique dictis.
Principio22 nunquam fraterno diva carebit
Lumine, ni fuerit nodo mediaeque viai
Proxima, dum Phoebo adversa volat aetheris ora;
Nec rapiet terris missas a fratre sagittas
Et rutilam nigro praetexet lampada velo,
Alterutri propior fuerit nisi Cynthia nodo,
Dum fratrem assequitur coeloque vagatur eodem.
Inde autem et mediam bijugos cum forte per umbram
Egerit, haud iterum tenebris nigrescet obortis,
Sexta nisi aptarit fronti jam cornua jamque
Oppositum pleno prope nodum effulserit orbe.
Praeterea tristi nunquam ipsa nigrescet ab umbra
Mense latens medio, primo quin mense vel ante,
Continuo vel post, fratrem vel tempore utroque
Occulat atque aliqua Terrae pro parte recondat.
Vix etiam plenus fugere atque evolvier annus
Vix poterit, bis fulgentem quin lampada condat
Cynthia bisque suos vultus demergat in umbra,
Quondam autem ter fratrem uno velabit in anno,
Ter sua vel subitis ipsa obruet ora tenebris.
Atque23 ea, si fratris cursum cursumque sororis,
Nodorum et positus motumque per aethera, quantum
Et calli inclinet Phoebeo se via Phoebes,
Qua tumeat tristis conus, qua Cynthia mole
Titanisque orbis, recolas et mente revolvas
Componasque simul, certa ratione patebunt.
In primis24 tantum Phoebeo se via divae
Inclinat calli accedens, ut flexus in ipso
Nodorum nexu integri de partibus orbis
Sextam bissenis vix quidquam excedat et inter
Connexos arcus curvataque crura receptet.