Latin · Dactylic hexameter
LIBER TERTIUS, lines 3.45-3.88
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 3.45-88
Unproofread scanNot analysed yet
Umbrifero Terrae cono simul omnia cernes
Congruere, et formam, et molem, motumque locumque.
Primum igitur5 teretem si conum in imagine plana
Excipias mediumque seces nec recta secantis
Planities ductus se quidquam inclinet ad axem,
Orbis forma aequi sese offeret atque rotundo
Excurrens circum se margine flectet imago.
Ergo cum plana nobis sub imagine Phoebe
Exhibeat, quanquam incurvam, nec flectat in ullum
Inclinata latus frontem, qua parte nigrantis
Subjicitur coni limbo atque intercipit umbram,
Ipse aequum illusis se flectere debet in orbem
Limbus et aequalem praebere tuentibus arcum.
At flectit sese sinuans formamque rotundam
Marginis umbriferi spectantibus exhibet ora,
Quae se cumque ferat, Boreae de parte nivalis
Sive meet diva, oppositum seu flectat in Austrum
Alipedes contra, aut medio se tramite in ortum
Urgeat, occidua et subiens de parte nitentes
Obducat vultus umbraque evadat ad Eurum.
Quid6 moles? Neque enim divae squalentis in ore
Umbra coit plenoque arcus conjungitur orbe.
Ille quidem sinuat sese, sed tramite recto
Et chorda jungente apices vix distat, opaco
vel mediam cum distinguit jam limite frontem
Maximus, exiguam ut magni perque aethera gyri
Pandentis gremium possis cognoscere partem.
Gyrum ipsum metire oculis ductumque secutus
Marginis umbriferi vacuum discurre per axem
Obtutu spatium signans orbemque rotundans.
Invenies vacuo ter tantum excurrere crassum
Aethere, diva suo ferme quantum occupat ore,
Si rectos medio tendentes tramite ductus
Contuleris molemque sinu concludere in imo
Majorem novies spatio, quo Cynthia turget;
Scilicet umbriferi quantum se diximus illa
Distendi gyrum coni in regione nigrantem.
Quod7 si non oculis fidas errantibus axem
Per vacuum, poteris certam explorare per artem
Et licet haud visi mensuram prendere tractus.
Quo tamen Aoniis nunquam exaudita sub antris
Instrumenta canam versu, qua fila retexam
Arte tibi formamque abstrusae molis et usum
Multiplicem evolvam pandens numerisque docebo?