# De solis ac lunae defectibus 3.502-550

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER TERTIUS, lines 3.502-3.550. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/3.502
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/3.502

His38 animadversis, jam quae memoravimus ante,
Prona tibi fient ac debita tempora disces.
Primum etenim semper Titan bis quolibet anno,
Partem aliquam rutilae frontis velante sorore,
Deficiet. Neque enim senis congressibus unquam
Esse locus poterit, quin sit, qui proxima nodo
Obtineat distetque minus, quam infesta requirant
Telluri loca, Phoebeis defectibus apta.
Bissenos saltem congressus semper in anno
Phoebus habet quovis cum Phoebe: bis soror ergo
Fraternam quovis frontem velabit in anno.
Quod si etiam primus nascentis origine in anni
Congressus fiat, fratrem obducente sorore,
Ante tibi adveniet post sextum sextus ab illo,
Tertia Phoebeae et referet velamina fronti,
Quam se bissenis evolvat mensibus annus.
Namque soror coelum bis senis* orbibus ambit
Acceditque dies bisquinis una diebus
Praeterea, Titan uno dum circuit orbem
Signiferum gyro et perfectum terminat annum.
Quin et, cum geminis possit congressibus idem,
Qui sibi succedant porro, se Phoebus in umbra
Condere parte sui, veluti memoravimus, ille
Quarto etiam aut quinto primum si mense recondat
Bis sese, se rursum anno celabit eodem,
Cum decimus mensis devenerit undecimusve
Terque uno rutilam frontem praetexet in anno.
Ipsa etiam poterit post senos Cynthia menses
Frontem iterum tenebris involvere terque in eodem
Quondam anno ipsa etiam poterit se condere in umbra,
Si prima et media atque extrema in parte recondat.
At quoniam brevius nodos circumjacet ipsi
Infestum Phoebae spatium, quondam accidet olli,
Occursum fugiat coni nigrantis ut inter
Oppositus geminos, nodum quo tempore conus
Transiliit perque illa ferat se proxima nodo
Atque infesta deae loca nigrantesque tenebras
Nec tum per quinos nec dein Latonia menses
Oppositas fratri, timeat, dum permeat oras.
Hinc erit, ut geminos Luna squalente per illum
Oppositus annum haud videas. Sed saepe tenebris
Illa etiam inficiet frontem Phoebusque latebit
Saepe etiam, quin se divaeque deique labores
Exhibeant tibi spectandos; si scilicet infra
Telluris magnae gremium, infra Tartara et imos
Elysii campos coeli regione feratur
Aversa a nobis, quam suspicit India felix
Oceanusque patens et ditibus aurea venis
Viscera quae occiduis America ostentat ab oris.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
