# De solis ac lunae defectibus 3.551-593

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER TERTIUS, lines 3.551-3.593. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/3.551
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/3.551

Tum populi aspicient Phoeben Phoebumque nigrantem,
Opponunt nostris sua qui vestigia plantis.
Phoebum etiam et nostra Terrai ex parte videbunt
Deficere hinc variae gentes aut inde; nitebit
Ille tibi, ut supra monui, exemploque probavi
Principis, ardentem condit cui purpura Solem,
Dum famulos feriunt radii; atque intersita nubes
Quaesiti aspectum rapiet tibi saepe laboris.
Haec reputa et memori solers sub pectore versa
Ne coelo, ne forte putes contraria quondam
Accidere his ipsis, modo quae deduximus, atque
Quas dedimus causas, ne credas falsus inanes.
Praeterea 39 , has ipsas si mente revolvere causas
Haud pigeat, disces, cur non in partibus isdem
Astriferi callis nigrescat Cynthia semper
Nec semper vultus fraternos condat in isdem
Quoque locus motu radiis infestus in oras
Quasque abeat, priscas repetat quo tempore sedes.
Scilicet alterutri fuerit nisi proxima nodo,
Nec tenebris squalere potest nec Cynthia fratrem
Abdere. At occiduas nodi retrahuntur in oras
Nec nisi dum novies binis novus additur annus,
Ad veterem redeunt positum sedesque relictas.
Ergo etiam locus ille, deam qui mergat in umbra
Quique tegi vultum Phoebi sinat, ibit in oras
Ipse quoque occiduas, lustris et quattuor annus
Cum deerit, refluae lentum vertiginis orbem
Perficiet coeloque iterum se reddet eodem.
Quin et cum medium jam gyrum absolverit atque
Alterius nodi sedem jam ceperit alter,
Tum quoque nigrantem conum pervadet in isdem
Diva locis fratremque plaga velabit eadem.
Ast idem40 sedes repetet cum nodus easdem,
Ipse etiam motu divae se cursus eodem
Diriget in Boream pariter vel flexus in Austrum.
Cumque et vecta fuga tum Cynthia tendere eadem
Debeat (emenso post tot discrimina eundem
Bis positum toto divae nam semita coelo
Acquiret rursum quique eminet arduus alto
Vertice apex contorti axis Phoebenque moratur,
Restituet sese atque eadem prope signa reviset)
Rerum eadem facies consurget priscus et ordo,
Cum prope tersenis nova jam se adjunxerit aestas.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
