# De solis ac lunae defectibus 4.141-185

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER QUARTUS, lines 4.141-4.185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.141

Tum vero, ardentem qui lampada condidit, orbis
Undique detortis radiis in margine summo
Emicat et puro rutilus nitet annulus igne.
Quidni igitur similes pariter sint illius ortus,
Nigrantem in medio Phoeben qui cingit Olympo
Inflexisque via radiis tribuatur uterque?
Haec illi9 , verum ista, cave, sententia mentem
Ne tibi transversam abripiat, rationis inane
Nec pondus nec magna virum te nomina fallant.
Namque ea, quae geminis certa experientia cultris
Intervalla docet, per quae se effundit agendo
Mutua vis radiosque ciet, satis una nitentem
Longe alios ortus evincit habere coronam.
Scilicet in decies denas si forte resolvas
Particulas digitum partemque acceperis unam,
Quamquam adeo tenuem, longe tamen usque minori
Deficit in spatio nec jam vis ulla citatos
Sollicitat radios et recto a tramite flectit.
Ergo etiam intorto qui lumine viribus isdem
Annulus atratum Lunai cingeret orbem,
Arctior usque foret digiti centesima quam pars.
Nullum etenim, incurvo aut Phoebes de margine, punctum
Sive quod assurgat magis atque a margine distet
Longius, inflexa percellet luce tuentem.
Nam quaecumque oculis pars dorsi obvertitur, illa
Lumine fraterno viduata nigrescat, oportet.
At spatium a dorso protentum longius alto
Vi radios flectente caret, qui tramite recto
Proin fugiunt longeque alias labuntur ad oras.
His animadversis, tute ipse attingere metam
Jam potes et certis errorem agnoscere signis.
Nosti etenim, aethereas quam Luna recedat in oras
Ardua. Nam terris decies mage surgit ab imis
Eductum coelo tollens caput, ipsa suum se
Quam gyro Tellus immani flectat in orbem.
Nosti etiam sensim minui ac vanescere demum,
Dum procul aufugiunt spectatoremque relinquunt
Quaecumque intuimur molemque proinde minutam
Usque adeo atque adeo procul a Tellure remotam
Haud cadere in sensum et mortales fallere visus.
His tibi perspectis ultro patet hic nihil illis
Viribus et radiis tribui nil posse retortis
Quamque tubo e medio praebet, qui proximus ora
Phoebeosque ignes orbis tegit, aethere ab alto
Non posse hanc oculis Phoeben praebere coronam.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
