# De solis ac lunae defectibus 4.317-361

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER QUARTUS, lines 4.317-4.361. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.317

Quae si perpendas simul omnia, concidet error
Deprensus claroque patens in lumine et auras
Aeriis similes haud Lunam ambire fatendum est.
Quamquam18 aliquo ipsam etiam perfundier aequore et orbem
Lunai solidum liquidis latitare sub undis
Crediderim, incerto obliquus qua margine saltem
Despectat terras limbus. Sed non tamen illas
Aeris in morem hoc tenues mage, quo mage in altum
Assurgunt, vacuo donec mutentur inani,
Esse rear; verum aequoreas imitarier undas
Et summa contra in facie quae limite certo
Sat densae affusam sustentent aetheris auram.
Indicio est ille ipse, aequo qui margine limbus
Asperitate caret nec hiatu abrumpitur ullo,
Aspera dum varia facies nigrescit ab umbra
Mille locis mediaeque inter confinia lucis,
Qua Sol curvatum radiis stringentibus orbem
Obliquus circum conradit, flexibus errat
Semita praeruptis multoque hiat aspera dente.
Scilicet ipsa etiam Phoebe qua montibus altis
Ardua se tollit coeloque minatur,hiantes
Qua gremio valles aperit camposque patentes
Distendit late ac fundit maria ampla lacusque
Terrai assimilis. Proin dorso haud partibus aeque
Phoebeum in cunctis jubar excipit atque remittit
Umbraque pro vario positu fratrisque sororisque
Inflectit sese et partes contorquet in omnes.
Hos puram scabra Lunai in fronte per undam
Transpicimus varios flexus, et, qua via luci
Non nimis obliquo brevis est trans aequora calle,
Forma manet facie in media vallesque profundas
Et juga inaequalem metimur celsa per umbram:
Turbantur summo confusae in margine partes.
Nam radii in tenues dum produnt* aetheris auras
Attracti ad lympham proni inclinantur et ima
Fronte deae quae mersa latent, elata liquentis
Ad faciem lymphae ut laevi depicta papyro
Aut aequa in tabula referunt positumque retorto
Immutant lucis ductu formaque tuentes
Turbata ludunt oculos. Pars nulla liquentis
Se dorsi picta praebet sine imagine; flexus
Proin varii lucis sinuataque cernitur umbra
Extremum ad finem et sese surgentia coelo
Culmina demersique excisae frontis hiatus
Ostentant, quacumque patet revolubile dorsum.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
