# De solis ac lunae defectibus 4.47-92

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER QUARTUS, lines 4.47-4.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.47

Excipit hunc longo protensus in aethera tractu
Languidior veluti rhombus: procul altera in ortum,
Altera in occasum cuspis procurrit. At illi
Lactea lux, qualem celsi de vertice montis
Pallentes nebulae aut qualem aethere mittit ab alto
Quae superos via longa Jovis deducit ad aedes.
Verum ubi vix tenuem Phoebei Cynthia vultus
Particulam progressa aperit, procul ilicet omnis
Annulus atque omnis rhombi pallentis imago
Effugit ex oculis; mox astra sequuntur et ante
Quam medium puro Titan caput efferat axe,
Plena fere claraque dies in luce refulget.
Horum principia et causas si nosse latentes
Quasque cupis, primum expediam, quid fulgidus ille
Annulus ac tenui pallens sit lumine rhombus.
Sunt4 , quibus a radiis Lunae stringentibus orbem
Inflexisque via fùlgens habet annulus ortum.
Scilicet est lucem et reliqua inter corpora quaedam
Mutua vis, qua se alternis pelluntque trahuntque,
Ingens in tenui spatio, quaeque obvia nisu
Urgeat immani, at majoribus intervallis
Usque adeo levis, ut sensus eludat inanes.
Hinc ubi, dum celeri radius volat impete, fibris
Tenvibus accessit nimium. Tremere ilicet omnes
Et varios cursus variosque iterare recursus.
Unde oritur calor. At contra lux aurea coeptum
Tardat iter celeratve et recto a tramite flectit.
Illa igitur si forte amplam se immittat opaci
Corporis in faciem, pars introgressa per imas
Discurrit latebras vacuisque meatibus errat;
Pars reflexa viam relegit retroque resultat.
At radius, summas qui praetervectus ad oras
Aut dorsum legit aut aciem perstringit acutam
Conradens spatioque levis praetervolat arcto,
Ille quidem tenues pergit se inferre per auras,
Sed rectum alterno tractu alternoque repulsu
Flectit iter jamque introrsum pertractus in umbram
Invehitur, contra opposito jam calle recedit.
Aspice5 , in obscurum quondam penetrale per arctam
Dum radius se rimam infert laevique papyro
Sistitur, adverso vel parjete. Pendeat ipso
Si forte in radio filum tenuisve capillus
Lucis particulis utraque e parte repulsis,
Illius umbra tibi plus aequo excrescet, at ipsa
Adductis introrsum aliis, minus atra minusque
Tristis erit variaque asperget luce tenebras.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
