Latin · Dactylic hexameter
LIBER QUARTUS, lines 4.537-4.578
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 4.537-578
Unproofread scanNot analysed yet
Non ita29 cum nostro Titan procul exulat orbe,
Mersus aquis sero jam vespere, sive recentes
Mane novo dum nectit equos Aurora per umbram.
Vespere nam sero placidi per tempora veris,
Mane per autumnum, cum signifer orbis ab imis
Altior erigitur terris crassosque vapores
Despicit assurgens, nivei pars ultima rhombi
Eminet atque nitens ferit aurea sydera cuspis.
Saepe etenim a Titane procul protenditur, et qua
Fascia bissenis medium secat aethera signis,
Phoebeus semper procurrit in aethere rhombus.
Ergo et fraternae subiit cum Cynthia fronti
Subrepens rapuitque jubar, nitet annulus alte
Victor et obscuro se rhombus prodit Olympo.
His animadversis30 ,cur et radiantia coelo
Protinus erumpant multaque in luce coruscos
Attonitis vultus ostentent sydera terris,
Jam nullus labor est, paucis adverte, docebo.
Ne tibi sydereos sero jam vespere nasci,
Mane perire ignes quisquam persuaserit auctor.
Nocturnas qua luce micant tremebunda per umbras
Astra, micant summo dum fervet in aethere Titan
Arduus atque diem curru circumvehit alto.
Ut crines tamen ipse suos rhombumque coronamque
Obruit invictis quibus imbuit aera flammis,
Sic etiam fixosque polo errantesque per axem
Obtundit conditque ignes nec posse videri
Se coram et superas sinit effulgere per auras.
Nec si densa deum nubes tegat, astra nitentes
Continuo retegunt vultus oculosque lacessunt.
Trans nubes sibi pandit iter fractumque retorto
Calle jubar Phoebi tamen evolat, et via si qua
Finditur interrupta patens trans nubila, campos
llicet aeriasque auras crassosque vapores
Irrorat radiis salientibus. Aurea circum
Mille repulsa locis lux omnia protinus implet
Et premit astrorum tenues atque obruit ignes.
Ast ubi opaca procul sublimi ex aethere Phoebe
Et nebulas nubesque et nubibus aera densis
Impositum montesque altos camposque tenebris
Inficit et late fraternos condidit ignes,
Tum caeca ceu nocte nitentia sydera surgunt.