Latin · Dactylic hexameter
LIBER QUARTUS, lines 4.760-4.803
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 4.760-803
Unproofread scanNot analysed yet
Contra cum Phoebe terris quam proxima et oras
Avius in superas frater sese extulit, idem
Tenditur umbriferi seque intra viscera Terrae
Condit apex coni et Phoebi jubar omne repellit.
At quoniam tenui pallentes tum quoque campos
Cuspide figit apex; brevior se continet arctis
Finibus ac gyro exiguo concluditur umbra.
Scilicet horrentis centum si millia passus
In latus a medio coni discesseris axe,
Jam semper plena evadens emergis ab umbra
Ac saltem extremo suspectas margine Phoebum.
At saepe aerii summo de vertice montis
Longe ultra hos fines, longe ultra millia centum
Prospectus patet in campos et in aera densum
E dorso aequali campisque patentibus ultra
Millia tercentum protenditur excurritque.
His ergo depulsa locis lux aurea sese
Insinuat puraque nigrantem aspergine conum
Imbuit irrorans et tristem temperat umbram
Percellitque oculos ac tenvia sydera condit.
Quid, quod38 et ardentis Phoebi coma prominet atque
Annulus et gemina procurrens cuspide rhombus
Sordentem coni radios jaculatur ad axem
Aethereosque negat penitus nigrescere tractus?
Diximus, obducti39 cum frons nitet* aurea Phoebi,
Cur plena obscuris non protinus evolet alis
Horrida Nox tristique polum late obruat umbra.
Nunc, licet haud pleno Titan effulgeat ore
Dimidia plus parte latens, cur clara sereno
Fulgeat axe dies nec tantam lucis ademptae
Percipiant jacturam oculi admixtasque tenebras,
Expediam. Non hic magnum quaerenda per axem
Causa nec aerios tractus nebulasque volucres
Consuluisse juvat nec campos nec procul alta
Culmina. Se quisque obtutum defigat in uno
Scruteturque animi sedem et penetralia mentis
Intima quaeque sagax dedit instrumenta petendi
Notitias rerum conclusis carcere in arcto
Natura impulsas fibras nervosque trementes.
Principio40 Natura parens, dum corpore mentem
Clauderet humanam et crassos circumdaret artus,
Indidit instrumenta, quibus, quae forte geruntur
Extrorsum ac varios posset cognoscere rerum
Interitusque ortusque et motus materiai.