# De solis ac lunae defectibus 4.804-847

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER QUARTUS, lines 4.804-4.847. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.804
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.804

Illa quidem in medio latitat conclusa cerebro,
Qua coeunt nervi et primam per tenvia ducunt
Fila viam ac vastos longe protensa per artus
Diffundunt sese, velut ab radicibus imis
Aeriae late quercus vel propter amoenam
Crescentis platani ripam densissima surgit
Ramorum soboles frondesque extendit opacas.
Ast iterum textu vario tenuata per omnem
Nervorum se fila cutem flectuntque plicantque
Molliaque obductis adstringunt retia membris.
Jam vero quaecumque animo se externa latenti
Corpora noscenda objiciunt atque intima mentis
Pervadunt arcana, haec ante, haec retia pulsant
Concutiuntque agiles nervos sive ipsa propinquis
Ictibus emissave aspergine particularum
Aut circum affusae sinuosis fluctibus aurae.
Sic ea, quae digitis, sic quae contingimus ore,
Se sistunt coram et fibras praesentia tendunt.
At sonus, undantem dum concutit aera, ad aures
Advolat et tremulo percellit tympana motu;
Particulis procul emissis efflantur odores
Aut violae ardentisve rosae aut bene olentis acanthi.
Sparguntur longe et radii perque aethera perque
Aerios tractus procul evolat atque oculorum
Aurea lux aciem repetito concutit ictu.
Continuo percussa tremunt tenuissima primae
Fila cutis tunicaeque leves et summa propago
Nervorum impulsu tremulo salit; emicat imas
Idem per latebras tremor excurritque vel ipso
Fibrarum textu nervisque rigentibus aut si
Per medios tenuis nervos se spiritus infert
Discurrens, nervo impressum vapor ipse tremorem
Concipit atque animi sedem deducit ad altam.
Mens vigil assuetos allapsus sentit et ipsis
Nervorum imperitat fibris seu tenvibus auris
Arte sagax motatque artus et membra gubernat.
Qualis, ubi effusae spatia arripuere quadrigae
Arrectique jubas atque effera colla tumentes
Pulveream late attollunt ad sydera nubem
Quadrupedes glomerantque gradus; confusus ad astra
It clamor plaususque sonat fremitusque faventum;
Incumbit pronus distentaque lora magister
Flectit agens, jamque hunc, jamque illum verbere longo
Incitat aeratisque jubet parere lupatis.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
