# De solis ac lunae defectibus 5.320-363

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER QUINTUS, lines 5.320-5.363. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/5.320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/5.320

Ergo ubi pallentem longum suspexeris atque
Intentos in frontem oculos defixeris haerens,
Suspensus dubiusque diu, vix denique lucis
Perspicies jacturam, umbrae cum proxima tristi
Diva timet densas jam jam mergenda tenebras
Postremusque oculos pallor jam ludet hiantes,
Vix bene cum tenebris emerget laeta fugatis.
Hactenus18 unde genis pallor. Nunc unde per umbram
Qui superant tenues radii lumenque malignum,
Expediam. Natura tibi sed luminis aurei
Contemplanda iterum, vis et quae mutua fractos
Dum torquet radios, flexus parit atque reflexus.
Primum igitur tam multa inter quae corpora lucem
Accipiunt coeptumque sinunt producere cursum,
Sive fluant seu mole pigra concreta rigescant,
Illa quidem lucis radios non viribus isdem
Ad sese rapiunt, uno non omnia nisu.
Nam, quae densa minus, nisi forte aut sulphure olenti
Aut crasso, qualem semper frondentis olivae
Telegoni propter colles Setinave rura
Dant succum teretes bacchae, plus pinguia pollent,
Debiliore urgent nisu et minus avia cogunt
Ire loca, ac recto deflectere tramite lucem.
At contra, quae densa magis seu ditia pinguis
Materiae, majore etiam vi lumina ducunt
Infractaeque jubent ductum intorquere viai.
Ergo ubi de tenui et crasso minus ad mage densum
Ingreditur seu pingue magis lux aurea corpus
Obliquum per callem, ipso se in limine primo
Erigit atque obliqua minus procedit. At inde
Dum rursum egreditur rursumque ad tenvia transit
Corpora seu quae crassa minus, deflectitur ipsam
Pronior ad faciem contra atque obliquior exit.
Nam, qua parte magis trahitur lux incita, coeptum
Inclinat cursum intorquens massaeque propinquat
Urgenti nisu majore minusque trahentis
Corporis a medio velut indignata recedit.
Hinc19 radios Phoebi dum lens crystallina, utraque
Parte tumens, tergo exceptos circum undique ad axem
Inflectit spatioque jubet concurrere in arcto,
Ingentes subito flammas ciet atque nigrantes
Attollit coelo fumos et tempore parvo
Roboraque in cineres, in calcem marmora gemmasque
Ire jubet massasque auri dissolvit et aeris.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
