Latin
LIBER QUINTUS, lines 5.576-5.618
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 5.576-618
Unproofread scanNot analysed yet
Tentabo tamen et plectrum nervosque sonantes
Expediam, duro saltem concludere versu
Si multa, si forte, sinat prece victus Apollo.
In primis teretes32 et acuta cuspide conos
Contemplare duos: gremio concluditur alter
Alterius geminosque apices atque intima Terrae
Viscera pervadens idem secat axis utrumque.
Terrai circum conradit flexile dorsum
Interior, densa et penitus nigrescit ab umbra
Luce carens, sumini exterior legit aeris auras
Et non inflexos Phoebeae lampadis ignes
Distinet. At spatium, teretes quod clauditur inter
Conorum facies, jubar excipit aere flexum,
Temperat et tristes tenui splendore tenebras.
Non tamen33 et partes aeque se lumen in omne
Diffundit spatio in toto, tenebrasque nigrantes
Non una radiorum aspergine mollit ubique.
Primum etenim ad conum quo se magis interiorem
Demittunt radii, hoc densum magis aera tranant
Et vincunt crassos damno graviore vapores.
Illi etiam magis atque magis curvantur apertoque
Usque magis fugiunt sese et panduntur hiatu.
Inde minus rutilat, medium quod lumen ad axem
Accedit magis. At rursum dispendia tanta
Pensantur, brevior dum contrahit annulus, orbe
Quod circum aerio deflectitur undique lumen.
Quin etiam, conorum axis qua se inter acutos
Fert apices, lucro ingenti damna omnia cedunt.
Namque illic gyro, terras qui circuit omnes,
Deflexi, puncto radii sistuntur in uno
Et vincunt caecam collato robore noctem.
Axe34 quidem medio circum omni ex parte retortum
Colligitur lumen. Radios at plurima binos
Inter se aversis transmissos aeris oris
Puncta loci excipiunt; aliisque allabitur uno
Aeris in puncto flexum jubar. Usque adeo se
Non aequa radii diffundunt mole per umbram.
Quod si etiam haec libeat loca contemplarier atque
Singula sese inter componere mensurasque
Supposuisse oculis, facili ratione licebit,
Ni pigeat tenui rem consignare papyro.
Pinge35 tibi terrarum orbem, pinge aera, conum
In medio coni pallentis pinge nigrantem;