# De solis ac lunae defectibus 5.619-664

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER QUINTUS, lines 5.619-5.664. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/5.619
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/5.619

Adde axem tranantem apices et viscera Terrae.
Quinque aequis coni primi de partibus, alter
Interior, terris dum sese attollit ab imis,
Tantum unam tereti concludat fronte, per axem
At reliquum vertex a primi vertice distet
Ac videat partes supra se extare quaternas.
Tum vero aethereas longe latera omnia in auras
Interior conus si protrahat, exorietur
Tertius inversa conus tibi cuspide, primi
Atque apicem patulo assurgens spectabit hiatu,
Tertia qua terras laterum pars spectat ad imas
Suspiciuntque apicem bini et supera alta, trientes.
Ter tribus at quatuor faciei e partibus aequis
Ac totidem ferme spatii, quod flexa pererrat
Aere lux, coelo extantes concludet et alto
Quinque alias gremio excludet de partibus ipsis
Telluri ac densis obversas aeris oris.
Intentas jam fige acies et singula vultu
Contemplare vigil prono spatiumque retortis
Perfusum radiis, quod coni a fronte secundi
Pertinet ad primi frontem conoque recenti
In geminas scissum partes distinguitur, acri
Scrutare obtutu et menti tibi siste sagaci.
Pars, quae Tellurem inferior despectat et auras
Aerias, quacumque sui regione retortos
Admittat radios, tantum una ex aeris ora
Excipit et nusquam geminato lumine gaudet.
Altera, quae puri pars altior aetheris auras
Suspicit et coni gremio conclusa recentis
Ad primi supremum apicem sese ardua sursum
Porrigit attollens, duplicato lumine ubique
Gaudet et aversis deflexos aeris oris
Consociat jungens addensatque ignibus ignes.
Ast axe in medio coeunt circum undique mille
Detorti et puncto radii junguntur in uno.
Nunc age36 jam mentique deam tibi siste meantem!
Illa quidem teretis campos pertingit ad umbrae
Et subit, ac primum tenebris perfunditur, infra
Illa loca, inversi quae frons secat extima coni.
Dein cursu ad medium si fors se dirigat axem,
Hanc ipsam frontem subit ardua et illius imum
Supra apicem (nam versus apex despectat opacae
Telluris dorsum ac coelum suspectat hiatus)
Ingreditur, dum frontem ipsam progressa relinquat
Ac primi demum septis jam libera coni
Erumpat penitusque atra se exsolvat ab umbra.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
