Latin · Dactylic hexameter
LIBER QUINTUS, lines 5.665-5.706
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 5.665-706
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo dea et spatio graditur, quod lumine tantum
Aerii tractus una de parte retorto
Spargitur et geminis flexo quod gaudet ab oris.
Ac medio in cursu radiis circum undique tortis
Per gyrum punctoque nitet coeuntibus uno.
Quin37 etiam, flexus si rite notaveris omnes
Luminis intorti rectique deaeque meatum
Supra apicem coni penitus nigrantis et infra
Illa loca, in superas queis dum se tertius oras
Erigit inversoque polum suspectat hiatu,
Irrumpens primi faciem secat orbe rotundo,
Nec numeros Phoebo et Pindi felicis alumnis
Pieridumque choro invisos tractare recuses,
Invenies tantum inversi per viscera coni
Et loca per, duplici quae ditia lumine, divam
Ingredier, quantum sive hinc, sive inde per illud
Incedit spatium, radio quod simplice pallet.
Cumque fere triplo, ut supra memoravimus, umbrae,
Qua Phoebe regione meat, sit crassior orbis
Quam crasso tumeat dea corpore, donec in umbram
Non penitus toto condens se immerserit ore,
Haud conum inversum attinget. Cum tota subibit
Nigrantes umbrae tractus, pertinget ad oram
Illius extremam irrumpens ac duplice primum
Incipiet frons anterior clarescere luce.
Ac pariter prima cum diva emergere fronte
Coeperit a primo, inversum postrema relinquet
Frons conum et duplici perfusos lumine campos.
His animadversis, jam38 quae sponte inde sequantur
Accipe et emersus duris anfractibus aequo
Perge alacer campo ac prono delabere cursu.
Principio, tristem cum primum senserit umbram
Diva means conoque mens caput inferet atro,
Quo magis umbrai medium procedet ad axem,
Hoc magis et tenebris frons prima nigrescet opacis.
Nam radios sensim denso magis aere flexos
Distractosque ut ut et gyro breviore receptos
Excipiet. Dein se cum toto immerserit orbe
Diva means, tum prima iterum clarescere fronte
Incipiet magis atque magis penitusque nigranti
Horrebit gremio squalens. At limbus uterque
Uberiore atras perfundet luce tenebras.