Latin · Dactylic hexameter
LIBER QUINTUS, lines 5.794-5.837
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 5.794-837
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo locis isdem nebulae quoque, nubila et imbres
Alternis redeunt abeuntque et Cynthia semper
Parte aliqua flexum puro jubar aere vultu
Excipit ac Phoebi pallentia transpicit ora.
Haec ita45 proveniunt, si stent immota parentis
Naturae jura, aeternas et tempora leges
Observent immutata ac se foedere certo
Excipiant varientque vices. Turbata, sed omnis
Jamdudum rerum ratio et labefacta videtur
Aut ruere aut certe casum Natura minari.
Ecce novum auratis Aries jam comibus annum
Nequidquam dudum vocat et progressus Aprilis
Ver notum quaerit frustra Zephyrosque morantes.
Vix unquam rigidi tantam videre Decembres
Vim nivium summis in montibus atque perennes
Usque adeo late campis undantibus imbres.
Ningit adhuc, crebri pluviis et grandine densa
Praecipitant nimbi et coelo solvuntur aperto.
quin etiam posuere suos Austerque Notusque
Desueti mores: en tristia fallere cantu
Taedia dum curasque animi conamur acerbas
Castalia mollire lyra, bacchatur uterque
Et verrit tristes furiali turbine campos;
Nec tamen igne calent Libyco assuetoque vapore
Membra soluta gravant :aquilonem frigore duro
Atque gelu Boream vincunt: ipsa haec mihi plectra
Contractique tremunt digiti et vox gutture torpet.
Deprensum in mediis turbo namque horridus arvis,
Appia46 qua quondam steterat via marmoreumque
Urbe iter a domina veterem signabat ad Albam,
Crebra inter monumenta virum cineresque sepultos,
Quadrupedum ad stabula atque haec foeda cubilia adegit.
Quid non tempus edax, quid non fata aspera vincunt?
En modo diffractae vix tenvia signa supersunt
Pauca viae eversisque alti cernuntur acervi
Molibus; incurvo volvuntur grandia aratro
Saxa ovibusque rudis tendit sua retia pastor.
Hic modo bis quatuor metibar millia passus,
Unde omnem liceat Terrae deprendere molem,
Qua circum ingenti protenditur orbe, sub imo
Quaque patet gremio et crasso se corpore pandit
Ac certis a mensuris deducere demum
Non aequam penitus formam in tenuique papyro
Pingere, adhuc dominae quae parent oppida Romae.