Latin · Dactylic hexameter
LIBER QUINTUS, lines 5.936-5.959
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 5.936-959
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis ubi auratum vellus raptura per aequor
Se juvenum manus ignotis concredidit undis,
Attonito vultu circumspectabat euntes
Turba affusa, novi et tot certa pericula callis
Mente agitans tristi pallebat; talis et illam
Ire ratem insuetum per iter contraque furentis
Insidiasque iramque hostis communia vota
Ac vellere extremis spem rebus vidit et omnes
Turba obsessa deos pallens in opem vocitavit.
Attamen interea tanti haud ignara pericli
Subsidium jam Roma vigil submiserat: aedes
Attigit obsessas felici navita cursu.
Haud etenim prono contra se opponere fluctu
Evaluit Tibris aut altam submergere puppim.
Ergo pudore gravi furiisque agitatus acerbis
Demisit caput et noto se* condidit alveo.
Persequitur tanto egressum e discrimine et omnes
En iterum atque iterum vires Natura furenti
Impete congeminat, si qua temere minaci
Scrutantem possit vultu atque avertere demum.
Incassum tamen usque furit rabiemque minasque
Auspiciis, Benedicte, tuis tutissimus acri
Insidiasque animo contemnam: denique cedat
Ira fessa sua et se victam agnoscat oportet.