# De solis ac lunae defectibus 6.265-311

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER SEXTUS, lines 6.265-6.311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.265

Collectum in medio jubar et densata coibunt
Multa quidem, at varios miscentia stamina fucos.
Namque superpositi vicinis orbibus orbes
Parte sui implexique simul contermina, jungent
Fucorum genera et variorum fila colorum.
Ergo adhibent34 lentem: similes lens vitrea fucos
Colligit et flexum densat jubar absimilesque
Disjungit radios simul et variantia fila.
Illa etenim vitro amoto, quod triplice fronte
Procurrit forma triquetrum, si forte nitentem
Sat procul a tenui disjuncta foramine Phoebum
Excipiat, flectit torquens fugientia sese
Fila decussatae lucis formamque rotundam
Crescentemque fuga punctum compingit in unum
Quoque magis radiorum aditu removetur ab arcto,
Hoc citius medium inflexos conducit ad axem.
Illi iterum fugiunt sese rutilique rotunda
Syderis ingentem pingunt sub imagine formam.
Ergo, qua coeunt, candentem oppone papyrum
Excipiens Phoebi radios punctumque coruscans;
Dein triquetrum lenti vitrum adjice. Protinus omnes
Diffugient fuci longe textuque soluto
Punctorum in seriem tenui se tendet imago
Tramite multicolor purosque ex ordine fucos
Objiciet contemplanti. Variantia fila
Disjunget triquetri frons vitri, at contrahet alto
Assimiles circum dorso curvata colores
Undique lens totidemque in puncta nitentia coget,
Quot diversa latent in plena stamina luce.
Hic age35 jam tenuique acie pertunde papyrum,
Ut liceat, quoscumque libet, transmittere fucos,
Sive rubescentes malis viridesve vel atram,
Languentes tristi violam qui lumine tingunt.
Hos iterum atque iterum triquetris intercipe vitris,
Mille viis agitans versa partesque per omnes
Contorque inflectens: nunquam se distrahet unus
In plures color aut laeso mutabitur ore.
Attactu viridis fuci viridantia cernes
Cana ligustra, rosas et purpureos hyacinthos;
Igne novas frondes rubeo violasque nigrantes
Liliaque aspicies ardescere; coccina tristi
Sylvarumque comas involvet purpura velo,
Quidquid et attigerit, fusco foedabit amictu.
Qualis36 cum sero fumantes vespere fessus
Urget equos Titan radiosque extinxit in undis,
Lurida nigrantes coelo Nox explicat alas
Omniaque horrificis confundit foeda tenebris.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
