# De solis ac lunae defectibus 6.312-356

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER SEXTUS, lines 6.312-6.356. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.312

Jamque suus periit rebus color: aequoris undae
Caerulei, virides per summa cacumina frondes
Et picti pratis flores pictaeque volucres
Mille genus pecudesque feraeque et celsa domorum
Culmina marmoreisque alte suffulta columnis
Templa deum aurataeque trabes auroque supellex
Illita et aggestis cumulata altaria donis,
Indiscreta latent simul omnia: nox tegit atro
Involvens pariter velo et discrimina tollit.
Quod si plura37 simul diversae stamina formae
Trajicias tenuis per plura foramina chartae,
Lente alia rursum conjungere compositosque
Quotlibet e puris dabitur spectare colores.
His animadversis38 unam cognoscere binis
Jam licet e causis, caeca Telluris in umbra
Quae mersam ardenti perfundunt sanguine Phoeben
Luminaque aerias tingunt transmissa per auras.
Nam radii aetheriis subeuntes aera ab oris
Dum flectunt iter et medium torquentur ad axem,
Distracta in varios dissolvunt fila colores.
Quae violas, quae coerulei placida aequora ponti
Languida nigranti confundunt stamina fuco,
Flexa magis, magis ima petunt; referentia contra
Ardentesque rosas et fusi sanguinis undam,
Divitis et venam quae tingunt fulva metalli,
Vi retinent majore viam ac de tramite recto
Discedunt miniis et minus inclinantur in umbram.
Illa igitur spatium diffusa per amplius atque
Languida distractu tanto et tenuata, minore
Percellunt oculos nisu, haec mage densa minusque
Dissociata magis pollent servantque vigorem.
Ergo qua penitus nigrantis stamina coni
Dorsum prima legunt, sola atrae partibus illis
Fila ineant violae atque unum quamquam igne colorem
Pertenui inveniat, qui primum emergat ab umbra
Attollens coelo sese terrasque relinquens.
Indica dein violae fuco permixta videret
Stamina progrediens, tum quae vada caerula pingunt
Quaeque novas frondes, tum flava atque aurea sese
Miscerent sensim ac demum, qua Cynthia tristes
Fusca regit bijugos, mixtum genus omne colorum
Pervolat et tenui conspergit lumine divam.
Ast ibi cum distracta minus, quae sanguine fervent,
Fila magis vigeant, Phoeben quoque sanguine tinctam
Ostentant oculis et caetera robore vincunt.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
