# De solis ac lunae defectibus 6.357-407

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER SEXTUS, lines 6.357-6.407. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.357

Ne tamen39 hanc solamve putes primamve coloris
Sanguinei causam imprudens: perturbat et illa
Languentis Phoebes vultum affunditque ruborem,
Sed tenuem. Neque enim spatii discrimina tanta
Purpureus violae poscit rubeusque cruoris,
Dum se distractus fundit color: ille rubenti
Vix addit novies ternis de partibus unam.
Ergo quid aerias tingat delata per auras
Fila magis turpique aspergat sanguine divam,
Accipe! Nunc almae lucis natura sub imis
Occultata diu latebris penitusque reposti
Nunc demum pandendi aditus frangendaque claustra
Et reseranda sacris ignota sororibus antra.
Nunc rerum externas dabitur cognoscere formas
Quaeque quibus pleno perfusis lumine fila
Pulsa retro redeant, quae per cava viscera serpant.
Principio40 tenues lucis quocumque ferantur
Particulae, spatio dum progrediuntur eodem,
Alternis geminas permutant disposituras,
Quae vicibus redeunt certis post temporis atque
Post paria intervalla viae. Sive41 aetheris auram
Concitet alternasque ipsum jubar excitet undas,
Quarum pars olli faveat cursumque secundet,
Pars contra adverso pugnet contraria fluctu;
Sive ipsae42 in vacuis dum gressum anfractibus urgent
Particulae, variis cieantur motibus atque
Aut positum aut formam mutent rursumque receptent.
Fors etenim43 in gyrum jactati turbinis instar
Contorquent sese jamque hac, jam fronte feruntur
Aversa; fors44 et motu trepidante coruscant
Jamque magis rapido properant per inane volatu,
Jam celerem cohibent cursum et minus incita tendunt.
Fors etiam45 laxae jam pandunt atque tumenti
Distendunt sese gremio, jam mole minori
Adstringunt pressae alternis variante figura.
Quidquid id est46 , certa mutant vice conditionem.
Et si forte novum positu se corpus in uno
Objiciat, reditus fit promptior atque repulsus,
Quo relegant iter et motum in contraria flectant.
Dat faciles aditus alter frontemque secundo
Ire per objectam gressu et protendere cursum
Adjuvat atque novi superare obstacula callis.
Nec tamen47 haec cunctis eadem intervalla viarum
Particulis, eadem parti nec semper eidem:
Exposcit producta magis quaecumque colorem
Particula exhibeat, dum seu mage pinguia sive
Densa magis cursum tendit per corpora, dumque
Inclinata magis faciem subit. At nihil istud
Discrimen nostris est aptum hic usibus; illud,
Quod varia exposcunt variorum fila colorum,
Pertinet huc, illud memori sub pectore conde.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
