Latin · Dactylic hexameter
LIBER SEXTUS, lines 6.408-6.451
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 6.408-451
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet intervalla petunt breviora, nigrantem
Stamina quae violam, quam quae vada caerula tingunt.
In reliquis eadem crescunt ex ordine quaeque
Sanguineam inficiunt undam vultusque decoros
Pura verecundo suffundunt fila rubore,
Permutant geminas post omnia disposituras,
Dumque vices renovant, spatio majore feruntur.
Illa quidem ante alios celeri mage concita cursu
Forsitan antevolant fucos positusque vicesque
Permutant spatiis majoribus, inter utramque
Una licet mensura vicem sit temporis, et fors
Est sua differitas in tempore, quaeque hyacinthos
Et violam fucant, citius quoque restituuntur
Et citius formamque suam sortemque resumunt.
quin etiam, quoniam diversae stamina formae,
Quae septem in classes conducimus, agmine longo
Se excipiunt numeroque carent, illa ipsa coloris
Quae fila ejusdem nomen traxere, viai
Parva quidem, vicibus sua sed discrimina poscunt.
At quibus indiciis48 olim, quibus artibus usus
Extudit haec, qui naturae tam sancta latentis
Audacem primus tulit in penetralia gressum?
Ille quidem multa observans, tentamina multa
Instituens rursumque iterans et pectore versans
Singula componensque inter se plurima, demum
Irrupit verumque adytis extraxit ab imis
Victor et immenso vulgatum prodidit orbi.
Ipse tibi hic pandam delectum ex omnibus unum,
Quod facile instituas et rem quod conficit omnem.
Accipe49 quae tantum praegrandibus apta tuborum
Molibus, ingenti distantes aetheris ignes
Augmine demittit coelo lens vitrea terrisque
Admovet adducens, cui dorsum hinc scilicet atque hinc
Vix tumeat? plana vix quidquam a fronte recedat.
Huic aliam assimilem lenti conjungere lentem
Ne pigeat planove excurrens aequore vitrum
Et frontem fronti componere: tanget in arcto
Haec illam puncto et dabit oscula pressa. Sed inde
Undique discedent per gyrum atque inter utrumque
Ore tumens patulo circum se tendet hiatus.
Aeris hic velum conclusi atque ampla patebit
Lamina, quae medio tenuissima, quo mage ad oras
Marginis extremas accesserit, hoc mage crasso
Se pandet laxans gremio et pinguescet eundo.