Latin · Dactylic hexameter
LIBER SEXTUS, lines 6.816-6.860
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 6.816-860
Unproofread scanNot analysed yet
Caetera adhuc mutantque vices cursumque reflectunt.
Si moles pergat tenuarier, aurea cursum
Libera cum rubeis producunt, tum quoque flava;
Dein fugiunt virides reliquique ex ordine fuci,
Purus et amotis pellucet nubibus aer.
Non tamen72 usque adeo tenui se mole vapores
Adstringunt penitus cuncti, ut genus omne colorum
Possit inoffenso totum procedere gressu.
Tenvibus admixti semper majore supersunt
Mole aliqui torquentque jubar perque aera spargunt.
Tum vero multi flectentes omnia lucis
Stamina si superant, pallet circum undique coelum,
Pallent vicini colles disjunctaque longe
Culmina mersa latent penitus caligine tristi.
Ast ubi sordentem Zephyri levis aura serenat
Aera, jam rubeus color effugit eque reflexis
Caeruleus filis oritur coelumque colorat:
Transmissae contra flavescunt stamina lucis.
Densatur magis atque magis violaeque nigranti
Fit color assimilis, Boreae de parte nivalis
Si gelida errantes adstrinxerit aura vapores
Et minimae molis globuli dispergere dorso
Jam violae tantum possint nigrantia fila.
Praeterea73 globulus, rubicundae stamina lucis
Flectere qui medium evaleat delata per axem,
Obliquis illapssa viis reliqua omnia flectet.
Majora haec etenim vicium intervalla requirunt
Perque globum obliquo tendit quae semita calle,
Est brevior, medio quam qui traducitur axis.
At contra medium globulus deducta per axem
Vix potis est violae qui languida flectere fila,
Nulla parte sui reliquos inflectere fucos
Et circum aeriis poterit dispergere campis.
Corporis hinc74 radius liquidi per viscera si se
Tramite perspicuo tulerit, cui mole minuti
Occurrant varia globuli partemque reflectant,
Semper plura viam mutabunt tristia fila,
Quae referunt violam, ardenti quam tincta rubore
Caeruleique adeo praebebit forma coloris
Se tibi reflexo spectandam in lumine; contra
Transmissum lumen sensim flavescet eundo.
quin et longa satis post intervalla viarum
Stamina jam violae quondam jamque Indica ferme
Deficiunt, magna distracta e parte, viretque
Reflexum jubar ac transmissum sanguine fervet.