# De solis ac lunae defectibus 6.89-132

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER SEXTUS, lines 6.89-6.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.89

Ergo novum coelo delapsum ut numen ab alto
Te supplex unum veneratur Apollinis ara
Posthabita, tua scripta terit noctuque diuque
Evolvens, te in vota vocat, te oracula poscit,
Dona tibi, tibi thura parat studiosa juventus
Altaque marmoreis meditatur templa columnis.
Huc ades o igitur vatemque inventa canentem,
Magne, tua atque almae tua tenvia stamina lucis
Tu praesens moderare, incertos tu rege gressus,
Da facilem venam et cantum versusque sonantes.
Principio20 albenti radius qui lumine fulget
Candidus, ille quidem quamquam tenuissimus atque
In speciem prorsus simplex, quamplurima caeco
Juncta inter sese nexu mage tenvia fila
Continet atque oculos collatis viribus urget.
His autem, quamquam numero sunt innumerali
Omnibus est dispar filis natura nec una
Pergendi recto vis tramite nec color unus.
Namque dedit filo ingenitum natura colorem
Cuique suum, nulla quem vi, non flectibus ullis
Exuat atque oculos mutato ludat amictu.
Nec minus et vires et recti callis amorem
Cuique suum natura dedit, quem singula fila
Aeternum servant nullas mutata per artes.
Atque ea21 si penitus libeat cognoscere, primum
Huc iterum revoca atque animo tibi siste sagaci
Luminis ingenium recolens. Dum corpore ab uno
Scilicet egressa alterius lux aurea frontem
Corporis inclinata subit, nisi forte trahenti
(Eveniet quod vix) aequa vi pollet utrumque,
Torquet iter rectoque infracta a calle recedit.
Ergo ubi22 cum filis radius devenerit albens
Omnibus atque viam mutaverit, hoc magis, illud
Torquetur minus atque minus nexuque soluto
Omnia diversas distracta feruntur in oras,
Sive quod haud aequo contendant incita cursu,
Viribus atque adeo haud aeque inflectantur iisdem
Sive23 quod et moles et textus particularum
Sint aliis alii, ducantur et impare nisu.
Quidquid id est, fugiunt sese in diversaque tendunt.
Tum vero24 sociis si singula fila relictis
Adveniant feriantque acrem longo ordine visum,
Protinus exoritur series tibi certa colorum
Et varia pulchras depingit imagine formas.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
