# Dissertatio de maris aestu 2

Ruđer Bošković, Dissertatio de maris aestu, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/dissertatio-de-maris-aestu/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/dissertatio-de-maris-aestu/2

DE AESTU MARIS PARS PRIMA. ARIS AEstum explicandum suscipimus mirum illud naturae arcanum quod frustra olim diuturnis Philosophorum laboribus conquisitum, ita demum per generalem Nevvtonianam gravitatem innotuit, & in publicam lucem protractum est; ut praecipua ejus phaenomena nihilo fere minus quam congressiones syderum, & Solis, ac Lunae defectus ad calculum reduci possint, & ab ignaris quoque observationum ejusmodi divinari. Non eo tamen consilio id argumentum pertractandum suscipimus, ut quidquid ad hanc rem pertinet proferamus. Ea est enim rerum copia, ea dignitas; ut non angustos tantum brevioris dissertationis limites, sed justi etiam voluminis mensuram exzedat. Praecipua quaedam capita, & ex quibus reliqua fere omnia pendeant, persequemur. Proferemus phaenomenorum historiam, potissimas aliorum sententias innuemus, atque impugnabimus, Nevvtonianam quam tantus phaenomenorum consensus cum principiis, & calculis satis comprobat, illustrabimus. 2. Qua quidem in re, licet omnia ferè, quae ad hanc phaenomeni explicationem pertinent, & a Nevvtono ipso jam olim in Principiis Mathematicis Philosophiae Naturalis adumbrata sint, & à doctissimis viris Daniele Bernoullio, Mac-Laurino, Eulero, in iis dissertationibus, quae a Parisiensi Academia praemio donatae sunt anno 1740. , enucleatius tradita, & accuratius definita; illud tamen nequaquam metuimus, ne actum agere videamur Cum enim haud ita pauca, quae ii vel minus perspicua demostratione, vel longiore ambitu, vel imple(IV implexis calculorum ambagibus persecuti sunt, nobis & clara admodum ratiocinatione, & contractiore methodo, & solius Geometriae ac communis Arithmeticae ope multo facilius, atque ad communem captum accomodatius expedienda se obtulerint, & quędam etiam Bernoullio potissimum, atque Eulero summis sanè viris, & immortale in litterariâ repub: nomen meritissimè adeptis, minus verè dicta, nisi nos ipsi hallucinamur exciderunt, omnino corrigenda invenerimus; & demum inierimus rationem superiore anno indicatam, qua quidquid ii ex Telluris motu derivarunt, quem nobis hic Romae olim a sacra auctoritate damnatum amplecti omnino non licet, cum Telluris quiete conciliaremus; si ea omnia exposuerimus, & praestantissimis eorum inventis, ubi ad rem nostram accomodata esse videbuntur, adhibitis, rem totam paulo alia methodo fuerimus persecuti; patebit sanè ad absolutam nobilissimi phaenomeni explicationem nos etiam nostram veluti symbolam contulisse Verum ut iis etiam consulamus, quos Geometricae contemplationes deterrere solent, vel quibus sublimior infinitesimorum Geometria minus familiaris est, & quoniam adhuc plus aequo materia excrescit; dissertationem ipsam in duas partes dividemus, quarum prima seclusis prorsus Geometricis demonstrationibus phaenomena omnia, & phaenomenorum explicationes, causas, & quantum licebit determinationes etiam dilucidè proponat ob oculos iis identidem indicatis, quae in secunda parte demostrabuntur, atque determinabuntur, secunda Geometricas ipsas demonstrationes, & determinationes proferat.

---

Ruđer Bošković, Dissertatio de maris aestu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dissertatio_de_maris_aestu.
