Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 10
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Recordare, o optime, quia non dixi, nihil omnino eorum quæ Verbi sunt de carne dicere nos deb re; nec e converso, sed quia non debent omnia: noli ergo inferre calumnias. Sed ad propositum revertamur. Si igilur, ut ex his claret, quia inutilis et noxius est omnium nominum indiscretus hc modus, veruntamen et propriam paginam requirit. Si enim non solum credendo, sed etiam confitendo salvamur; sicut in corde sive animo est fides nostra, non verbis, sed rebus et definitionibus insignita, sic etiam procedere debet a labiis: nam quod aliter geritur, fraus et simulatio; hæc vero inevitabiliter noxia. Si ergo modis omnibus sic Verbum sempiternum est sicut Pater, impassibilisque idem Dei sermo, et invertibilis sicut Pater, non voce tantum simile, sed eadem voce simul et re ista dicantur. Invertibile enim dicitur, quod aliter se habere non potest. At vero de quo id impossibile, neque versus, neque passus est, neque coepit: inevitabilis enim convictio, ct mutari res mutabiles, et pati passibiles: similiter ergo quod quomodolibet patitur, secundum hoc est passibile; et quod vertitur, vertibile; et quod moritur, mortale; et quod augetur, crescibile; et omnia haec, nec impassibilitatem, nec immutabilitatem de cæle a servant.