Latin
Lectio ex epistola sanctæ memoriæ Cyrilli ad Nestorium, quam et Ephesina sancta…
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 10-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Ego illi synodo communicare non possum quae dicit quod præter Trinitatem sit inhumanatio Domini. Dicitur enim in ea quae vocatur definitio, de symbolo Patrum: de Patre enim et Filio ct Spiritu sancto, quae perfecta sunt docet, et Domini inhumanationem fideliter accipientibus repræsentat. Utique enim qui de Filio quæ perfecta sunt docet, de inhumanatione ejus, non extra et praeter Trinitatem tanquam de quarto aliquo, sed illic repraesentat: ii vero, postquam dixerunt de Patre et Filio et Spiritu Rancto, tunc alterum quemdam Dominum ejusque inhumanationem subintroduxerunt.