# Contra Acephalos Disputatio 102-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/102-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/102-2

Rust. Non intercipias importune sermonem: ubi enim fit de resurrectione memoria, illic necessario immortalitatem repræsentat animarum: non ut eorum quæ non sunt, et a Deo vocantur tanquam sin', eo quod ea quae nondum sunt, Deus futura esse prænoscat, sed ut corum quae sunt; nullus enim sapientum dicere audebit, quia commoriantur corporibus animae, ut ob hoc nec Abraham sit, nec reliqui, nisi in præscientia Dei. Quod ergo dicere volui. sicut extra corpus, etsi non est animat perfectum secundum naturam, tamen rationalis animæ persona perfecta est; et rursus, postquam corpus resurrectione receperit, nihilominus perfecta hominis est persona: sic quodammodo in Christo, ante inhumanationem quidem perfecta erat Dei Verbi persona, et post hoc perfecta Christi persona est, et una persona Deus simul et homo, ct causa ut sit illa bomanitas, est Deus Verbum; et hæc, comparatione Verbi, non est ut subjectum, sed ut accidens. Sicut enim instrumentum per quod nostram salutem fieri oporteret, et sicut superincumbens ei, quod utitur illo ut diximus. Sicut igitur quando circa Apostolum dici. mus: Caput mulieris vir, et caput viri Christus, et caput Christi Deus (I Cor. x!, 3); et neque virum duo capita habere dicimus, neque duo aut tria capita muliercm, id est virum et Christum, aut virunt et Christum et Deum, quia vir ad muherem quidem comparatus caput est, ad Christum vcro jam non caput, sed aliquid aliud; et rursus Christus ad virum quidem comparatus caput est: ad Deum vero, nequaquam (nec enim Verbum caput est Patris, neque natura quæ ei nobis est); sic quodammodo, prout est possibile similitudinibus incomparabilia explanare, humanitatis subjectum iis comparatum quae sibi omnino specialiter accidunt, proportionem subsistentiae ostendit: Deo autem Verbo collatum, sicut aliquid eorum quæ insunt subsistentiæ, non secundum personalem subsistentiam reperitur. Et sicut ibi dum vir caput sit mulieris, et Christus viri sit caput, tamen in ordinis contequentia, solum ejus caput est vir, dum certe per excellentiam gloriae Christus solus, quippe ut Deus, circa id quod proprie summum est. ita ct hic esse apparet circa ea quæ acciderunt naturæ nostræ, et Immanitas il!a subsistentia esse videtur; secundum vero summam subsistentiæ pro. prietatem, solum Verbum (a quo de reliquo una et sola subsistentia, vere totus est Christus), seu certe ea quæ in Christo sunt nominatur. Si quis tamen hæc legit, memor sit nos proportionem proportioni, prout est possibile, comparare, non multis personis unam Christi solamque personam: alioquin cur et tanta sunt dicta?

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
