Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 105
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Quotiescunque sermones verteris, minime nos pigebit opponere tuis falsitatibus veritatem: turpe est enim revcra et indecens, contra asserentem perversa, nos pro veritate frigidioros inveniri. Audi igitur interim, et suaJerc adhuc amplius ex iis quæ sequuntur ita: f Hæc enim ambo, unum commixtione, Deo quidem inhumanato, homine vero delato, vel quomodolibet quis nominet. »Vide igimr lectionem, ambo, nominantem; qnac tn, duo quædam dici non voles. Quis usque adeo vccors sit, imo quis demens, quis impius et sine Deo, qui, ambo, esse non dicat, duo quædam? Simul quoque inspice quia, sicnt superius diximus, simpliciter unum naturæ sit potius proprium quam personæ, sicut unus personæ potius quam naturæ: verumtamen eo quod nonnunquam et praeter acribiam dicantur talia, et alterne, salvo pio intellectu; sicut Apostolus sic de uno homine, tanquam si de duobus locutus eST, ille qui intus ct qui foris homo: sic iste de. duabus naturis tanquam quasi de una, non ait unum esse Christum nce unam esse personam, sed simpliciter unum; dicit enim, ambo hæc unum commixtione. Non autem libi blandiaris, quasi omnino de una natura se eloqui putaverit; alioqui etcgo dicam, quia et hic non sinc additamento legitur unum, sed dicitur unum commixtione, iJ cst unitione, non natura unum.