Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 105-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Patienter ausculta, et continuo ostendetur: solummodo sermoni dem finem. Hæc igitur demonstratio, non ob hoc solum veritatis proficit dogmati, quia unam et solam sanctae Trinitatis naturam commendat; sed et per semctipsam causa victoria: est, dum concludit quia non debet Christi una credi natura, sicut inferius declarabitur. Nunc autem testimonia ex synodico sanctorum Patrum codice proferantur, atque directa nostræ collocutionis recognoscatur intentio.