# Contra Acephalos Disputatio 107

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Disputatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/107

Rust. Glorifico Deum, quia velut inventa occasione, omne venenum tuum promptissime vomuisti. Rogo vero et.pero, qui [F. quia] quanto vulnus tuum manifestius factum est, tanto celerius curabitur. Non dixit enim sanctorum doctrina naturarum permixtionem, non dixit fermentationem, non dixit confusionem: hæc namque omnia non jam servant ea quæ unita sunt. Igitur si, quod absit, confusio facta est, non jam Deus est Christus. Sed ipse exposuit quid dixerit, commixtione, dum superaddit, Deo quidem inhumanato, homine vero deitato. Non dixit, Deo quidem confuso, ',omine vero confermentato: est enim, est revera quaedam commixtio salvam custodiens differentiam commixtorum. Et hoc exposuit sufficienter olim S. Cyrillus in primo tomo contra Nestorii blasphemias, sic dicens: « Nomen quidem commixtionis posuerunt etiam sanctorum Patrum nonnulli. Quoniam vero revereri tc dicis, ne forsitan quædam putetur refusio contigisse: quemadmodum in ordine corum quæ invicem liquida commiscentur, liberem te ab hujusmodi pavoribus. Sapuerunt enim sic, nunquam abusi sunt vero verbo ad summam factam unitionem corum quae ad alterutrum convenerunt significare studentes. Convenire autem dicimus secundum unitionem indiscissibilem, et impermutabiliter habentem propria carnis Deum Verbum: inveniemus vero et ipsam divine inspiratam Scripturam, non valde hoc verbum discutientem, sed potius quasi abusive ponentem atque simpliciter. Scripsit igitur sacratissimus Paulus de aliquibus: Sed non profuit eis sermo auditus, non mixtis fide iis qui audierant (Heb. iv, 2). Nunquid ergo futuri crant circa æquum modum commixti ad alterutrum, sicut ccr:c v num aquæ, et refusionem quamdam subsistentiarum, quæ est in invicem, passuri ii de quibus erat sermo; an potius uniti circa animam, secundum illud quod in Aclilms sanctorum apostolorum scriptum est; quoniam multitudinis eorum qui crediderant erat cor unni et anima una (Act. IV, 32)? Sed arbilror hoc vernm nogis esse quam i!lud. Esto igitur extra pavores super iis: canta eniin nimis est mens sanctorum. » Ecce, quod æque quæsitum est olim Nestorio, S. Cyrillus absolvit.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
