Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Quam vos dicitis causam, ut non inhumana-,retur retur Pater et Spiritus sanctus, dum uni Dei Verbi natura incarnaretur, quæ natura communis est Trinitati: hanc nos dicimus causun, ut Deus Verbum inhumanaretur per semetipsum; natura vero cjus, secundum personam. Imo vcro id quod nos dicimus, multo videtur facilius esse quam quod dicitis vos. Si enim sic unita cst humanitas atque divinitas ut una neret natura, et omnino inhumanatus non est Pater nec Spiritus sanctus, qui ejusdem naturæ sunt et. non al:crius, quomodo impossibile sit sic inhumanatum fuisse Verbum ut non per semetipsum inhumanaretur ejus natura?