# Contra Acephalos Disputatio 113

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Disputatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/113

Rust. Non dixit, fuissc, sed esse duas naturas: non olum propter illa quas olim dicta sunt, sed et propicr quod nunc dictum est: non enim dixit, sic sc habuisse in Christo, sed quod sic sc usque nunc habeat: Inquit enim, et e converso quam se in Trinitate habet, id est usque ad præsens; ct nec dixit, illic quidem, sic se habuit e converso: in Trinitate vero sic se habet; sed communiter addit, habet, postquam dixerat, converso. Sicut igitur nunc usque illic subsistentiarum discretio, sic et hic naturarum. Eorum cnim quæ fuerunt ct non jam sunt, ad ca quæ semptr sic sunt, quomodo secundum aliud et aliud, et alius et alius crit alter e converso. Si vero ct hoc tibi difficile est, ex superioribus jam monstratum est quia dum naturæ Deus et homo, sic posuit tanquam si diceret, duæ naturæ sunt, Deus et homo.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
