# Contra Acephalos Disputatio 12-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/12-2

Hæret. Sed omnia quidem quæ habet persona, habet immediabiliter et natura; non autem quæ sunt naturæ, necesse est ut sint etiam personæ. Rust. Sermo quidem iste, et antc demonstrationem incongruentissimus videtur universis; verumtamen, propter insensatos, ex necessitate respondeo. Quasi, ut inquis, nulla differenta est, nec aliquod medium personæVerbi ct naturæ ipius: hoc quod nihil est, nil prohibet e converso dicere. Igitur nulla differentia neque aliquod medium est a Verbi natura ad cjus personam. Quoniam vero indifferenter secundum eamdem naturam se halent, non solum Pater, sed ct sanctus Spiritus; inhumanato Verbo ejusque natura, inhumanati sunt igitur, secundun te. et Pater et Spiritus sanctus. Necesse est igitur circa vestras blasphemias, ut et genita et passa sit tota sancta Trinitas. Insuper ante n et caro, secundum te, triumerit personarum propter Trinitatem, aut Trinitas una persona propter carnem, aut carnem necesse est naturam quidem habere, personam vcr o non habere. Non igi ur ex duabus naturis, sccun lum te, unus Chiristus, unus Filius, unus Dominus: hæc enim u nius ct solius apud vos compositæ personæ significativa sunt; sed solum, sicut dicitis, una est facta natura: omnis igitur ex vestra argumentatione necessitas c t, aut unum esse Christum, unum F'ilium, unum Domnum, ct non unam ejis naturam ex duabus; aut esse unam naturam, et non esse unum Christum, tinum Filium, unum Dominum. Quid igitur vestrum crimen aliis attribuitis, tanquam duas dicentes naturas, negant unum Dominum, unum Christum, ninum Filium: quod nobis incessanter confitentibus, ct verbis et rebus; vos soli incessanter negatis, unam dicentes naturam? S gnandum vero ct hoc, quia qui prius differentiam Verbi et ejus naturæ esse negaveras, nunc dixisti, omnia quæ habet persona, habet immediabiliter et natura, non autem quæ sunt naturæ, necesse esi ut siut etiam personæ.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
