Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 13-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret Confiteor esse aliquid differens: sed hoc prohibet quidem quædam naturæ etiam personarum esse communia; non tamen ea quæ personæ sunt prohibet esse etiam naturae. Et ideo persona incarnata, facta est una natura: facta vero ulla natura, non est Trinitas incarnata. Ea enim quæ personræ sunt, mox sunt etiam naturæ; ea vero quae sunt naturae, non continuo etiam personarum.