Latin
Lectio ex epistola sanctæ memoriæ Cyrilli ad Nestorium, quam et Ephesina sancta…
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 13-4
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Deus quidem Verbum, quia injuriatus sit carne, minime denegamus; sed non succumbit injuriis, id est, injuriarum passionumque non inferior. sed potior fuit; caro ejus non injuriata est solum, scd et succubuit contumeliis et passa est. Nam sicut existens natura passibilis et mortua est. et ei dominata est mors quae servit Deo. At vero Deus Verbum iubumanatus pati quidem propter unitionem dicitur a, propriificans ea quae sunt passibilis natune, per suificationem dispensativam, ut et antea jam dixi, non autem passus est sicut caro. Nam si impassibilis simpliciter passus est, superflue est impassihi! s: ad quid enim aliud impassibilitas proficit, nisi ut id quod cst impassibile minime patiatur? Si igitur in Deo nihil superfluum neque inutile, sed perfecta et decora sunt universa et apta, clarel utique quia et impassibilitas ejns non est inutilis: non igitur passus est.