Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 15
Unproofread scanNot analysed yet
Haret. Quot igitur sunt unius Christi substantiæ? Rust. Duæ. Hæret. Quare? Rust. Quia duabus integris, id est perfectis naturis, consubstantialis est Christus. Haret. Ergo et duo, seu certe multi, sunt Christi, aut multae personæ, quia multis personis consubstantialis est Christus. Rust. Sed ad consubstantialia semper vicissitudinem recipit, sive respondet, vcl adaequatur naturarum numerus; sed non etiam similiter respondet numerus personarum: etenim Deus Pater duabus personis consubtantialis est, non tamen duo personæ sunt Pater: similiter vero et Filius, nec non et sanctus S, iritus. Et unusquisque nostrum una persona est; verumtamen innumerabilibus personis consubstantialis est.