Latin
Lectio ex epistola sanctæ memoriæ Cyrilli ad Nestorium, quam et Ephesina sancta…
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 15-3
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Et sanctissimus Leo, de propria ipsius Dci Verbi natura, inquit, uia coruscat miraculis; de carne vero, quod reliquum est; et tu nunc confessus es quia Deus Verbum propria natura non per ulit; rur igitur eadem confiteris pariter et accusas' Non enim dixit: Iste quidem coruscat miraculis, ille vero succumbit injuriis, ut suspicionem, daret, quasi da duabus personis loqueretur; sed hoc quidem tanquam de duahus naturis: aliud enim et aliud ea ex quibus Salvator, siquidem non est idem intemporale ei quod sub tempore est.