Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Non oportet quando de Patribus sermo est, sic audacter fieri verba: alioquin et ego forte dixissem, ergo corrupit sancta et universalis Constantinopolitana synodus, secundum te, symbolum Patrum. Sed oportet nos, sanctis Patribus parcenter, hanc partem derelinquere, et illud solum dicere quia, etsi verbis distat es positio, non tamen et sensibus. Igitur quando dicimus genitum ex substantia Patris, sic intelligitur, sicut superius diximus, quia ejusdem substantiae est; aut ita distinguendum, ex substantia Patris, Deum ex Deo eum esse, et lumen ex lumine. Et illud vero dico, quia in una eademque synodo Ephesina, ubi Charisius propriam fidem confessus est, quae etiam placuit synolo illi, non sic posuit hunc symboli locum, sed magis sic: Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, Deum ex Deo, etc. Arbitror vero hanc esse dissonantiæ causam, eo quod a multis memoriter teneretur, et, dum quidam nonnulla obliviseerentur, sermonem commutarent pro altero alterum.