# Contra Acephalos Disputatio 21

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Disputatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/21

Haret. Ergo Xystus confirmavit epistolas unitivas et carum tidem? Rust. Non solum confirmavit eas scripto, et hoc cum multa laetitia, sed et insuper hoc addidit rescribens Cyrillo sanctæ memoriae: « Quoniam nunquam similia Nestorio sapuit, sed a principio fuerit orthodoxus Joannes sanctissimus frater noster, ficet olim suam sententiam susponderit, ut nobiscum Nestorium minime condemnasset. » Adjicit autem, dicens: < Quia bene nos fecimus, qui nihil contra eum definivimus immaturum; clarent enim nostrorum vindeMiae gaudiorum; » et plurima talia. Si vero vis, et verba ipsa ponemus.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
