Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust, Magis non advertis quæ dicta sunt: id cnim quod dicimus cum semper aut duo, aut amplius numero significat. Si igitur Deus complasmatus cst carni, duo igitur quædam sunt, Deus atque humanitas, Testis autem mihi ad hoc est sanctissimus Cyrillus in secunda quidem ad Nestorium epistola, inquiens ita: «Christum unum et Dominum confatebimur: non tanquam hominem coadorantes Verbo, ut non incisionis phantasia subintroducatur propter hoc quod dicitur, cum, sed sicut unum, et cumdem adorantes: quoniam non alienum est a verbo corpus ejus, cum quo et ipsi considet Patri. »In tertia vero: <Si quis audet dicere illum assumptum hominem coadorari oportere Deo Verbo, et conglorificari, et coappellari Deum tanquam alterum cum altero (hoc enim quod est, cum, semper quoties adjicitur, id ipsum intelligere compellit), et non potius una aduratione honorat Emmanuelem; et unam ei glorificationem deputat secundum quod factus est caro Verbum; anathema sit. »