Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 23
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Salvis mihi his quæ prædicta sunt, et hoc flat ex synodo sanctorum Patrum qui in Ephesum, convonerunt. Sancti Auasta ii: «Non phantasia csl tatus nostra, nec solius corporis; sed totius hominis vere salns facta est: humanum igitur natura, id quod ex Maria secundum divinas Scripturas, et verum e'at illius Salvatoris. »Ex eadem synodo testimonium sancti Theophili: <Non velut alicujus pretiosæ materiæ cœlestis accipiens corpus, venit ad nos; sed in uto magnitudinem suæ artis ostendit, ex luto plasmatum corrigens hominem, ipse ex virgine novi decoris homo procedens; modum quidem genituræ permutans, per oinnia vero ad nos absque peccato non diffugiendam similitudinem indicans, »Ex eadem synodo testimonium sancti Ambrosii: «Sileant igitur inanes de sermonibus quæstiones, quoniam regnum Dei, sicut scriptum est, non in persuasione humani verbi est, sed in ostensione virtutis (1 Cor. II. 4): Servemus differentiam divinitatis et carnis: unus in utroque loquitur Dci Filius, quia in eodem utraque natura est; idem loquitur, sed non uno semper loquitur modo. Intende in eo, nunc quidem gloriam Dei, nunc vero hominis passiones: quia sicut Deus docet divina, quia Verbum est; sicut homo vero docet humana, quia in mea suhstantia loquebatur.»