# Contra Acephalos Disputatio 23

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Disputatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/23

Rust. Salvis mihi his quæ prædicta sunt, et hoc flat ex synodo sanctorum Patrum qui in Ephesum, convonerunt. Sancti Auasta ii: « Non phantasia csl tatus nostra, nec solius corporis; sed totius hominis vere salns facta est: humanum igitur natura, id quod ex Maria secundum divinas Scripturas, et verum e'at illius Salvatoris. » Ex eadem synodo testimonium sancti Theophili: < Non velut alicujus pretiosæ materiæ cœlestis accipiens corpus, venit ad nos; sed in uto magnitudinem suæ artis ostendit, ex luto plasmatum corrigens hominem, ipse ex virgine novi decoris homo procedens; modum quidem genituræ permutans, per oinnia vero ad nos absque peccato non diffugiendam similitudinem indicans, » Ex eadem synodo testimonium sancti Ambrosii: « Sileant igitur inanes de sermonibus quæstiones, quoniam regnum Dei, sicut scriptum est, non in persuasione humani verbi est, sed in ostensione virtutis ( 1 Cor. II. 4): Servemus differentiam divinitatis et carnis: unus in utroque loquitur Dci Filius, quia in eodem utraque natura est; idem loquitur, sed non uno semper loquitur modo. Intende in eo, nunc quidem gloriam Dei, nunc vero hominis passiones: quia sicut Deus docet divina, quia Verbum est; sicut homo vero docet humana, quia in mea suhstantia loquebatur.»

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
