Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 27-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Ego ab ista frequentatione sermonis ad a! terum deductus intellectum, sic intelligo complasmari; quia id quod non cst prius, nisi secundum materiam plasmari dicitur, sicut Adam ex luto plasmatus est: quod autem jam prius est et perfecte est, quando non quidem fit, sed unitur, complasmari dicitur: sicut in domo, quæ olim prius sunt, et quæ ad ipsam horam fiunt; vcl sicut in codice, cum sumuntur quaterniones qui ante fuerant consuti, si quis dicat consui: salva tamen pura dogmatis ratione quæ non solet esse per universa conveniens, sicut ct olim constitit inter nos.