# Contra Acephalos Disputatio 27-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/27-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/27-2

Hæret. Ego ab ista frequentatione sermonis ad a!terum deductus intellectum, sic intelligo complasmari; quia id quod non cst prius, nisi secundum materiam plasmari dicitur, sicut Adam ex luto plasmatus est: quod autem jam prius est et perfecte est, quando non quidem fit, sed unitur, complasmari dicitur: sicut in domo, quæ olim prius sunt, et quæ ad ipsam horam fiunt; vcl sicut in codice, cum sumuntur quaterniones qui ante fuerant consuti, si quis dicat consui: salva tamen pura dogmatis ratione quæ non solet esse per universa conveniens, sicut ct olim constitit inter nos.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
