# Contra Acephalos Disputatio 27-3

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Lectio ex epistola sanctæ memoriæ Cyrilli ad Nestorium, quam et Ephesina sancta…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/27-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/27-3

Rust. Si pater cujuscunque carnalis, et episcopus sit ejus et doctor; non solum secundum carnem, sed etiam secundum spiritum pater est ejus; et licet circa aliud et aliud aliter atque aliter pater sit, non tamen duorum circa Duum pater esse dicitur filiorum. Nam vos ipsi, licet unam per unitionem dicatis Deitatis carnisque naturam, non circa idem vel eumdem Patrem ejus dicitis convenire, ut natura sii Filius Dei circa quam naturaliter est filius hominis; nec cniin simplicem jam nunc Christi integri naturam, sicut ante incarnationem, nisi forte secundum solam Deitatem, dicere poterit s, quam dicitis et duabus inconfusis existere. Aut ergo tua objectio commun 'cer erit nobis vobisque contraria; et non potest vohis adversum nos afferre victoriam, quæ nec contra illos se expedit qui duos filios introducunt: aut si illos una nobiscum superare desideras, idem, responde illis quod audis a nobis. Vincere igitur, ut dupliciter vincas, et eam quæ in te, et illam quæ in illis est, falsitatem. Alioquin si consequitur nos inducere duos filios, et vos consequetur ex duobus filiis introducere unum: impossibile vero est ex duobus filiis fieri unum.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
