# Contra Acephalos Disputatio 28-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/28-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/28-2

Rust. Mihi prodest et istud: ut enim id quod est, cum illic non unum aliquod, sed plura; ita et hic. Hæret. Unde constat quod hæc ita sc habeant? potesne mihi hæc in ipsis satisfacere verbis, an unde mihi ista depromes? Rust. Licct oportuerit ut ea quæ dicta sunt, omnino satisfecerint tibi; tamen vel illa intende quæ in finem prædictis adjecta sunt. Dicit enim: i Quod eniin cœpit, aut proficit, aut perficitur, non est Deus; vel si propter crementum quod paulatim fit, ita dicatur. » Quid ergo? die mibi: nonne manifesta est differentia naturarum? Quod enim cœpit, ct profecit ct ad perfectionem pervenit, caro est: quod vero semper est, et secundum naturam ct substantiam perfectissimum, Deus esi. Quia igitur,,'estin entes ut Arius, dicunt de Domino crucifixo, quia Incitas ejus non secundum naturam et substantiam perfectis ima est, scd pcr donum vcl mercedem honorem percepit a Patre: quippe quæ vertibilis sit altune mutabilis; contra ohjecit sanctissimus Gregorius, si quis ex operibus perfectum. Ad hæc vero, Pauli Samosatæi sodales dicebant, quia post nativitaient ex Virgine, nec non et post baptisma, et ultra post resurrectionem a mortuis, profecit ad adoptioncm: ii quidem fractam ct mutabilem Deitatem Filii suspicantes; illi vero hominem purum bonorificatum a Deo, ct deificatum propter operum meritum, ut ob hoc eliam Deus vocetur, non ut qui ante Mariam fuerit et inhumanatus sit. Hos duos Gregorius sub uno contrivit, adjiciens hæc: < Quod cnim cæpit, aut proficit, aut perficitur, non est Deus; vel si propter crementum quod paulatim fit, ita dicatur: id est, quod principium habet quando est, ct quod non a natura est, sed propter opera fit perfectum, illud non cst integerrime Deus; vel si sub uno momento id accipiat mox ut creatur ab opifice Deo, vcl si paulatim proficiat sicut aliqui hominum.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
