# Contra Acephalos Disputatio 29-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Lectio ex epistola sanctæ memoriæ Cyrilli ad Nestorium, quam et Ephesina sancta…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/29-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/29-2

Hæret. Secundum simplicem divinitatis substantiam. Rust. Homo autem, vel humanitas, sive caro: secundum simplicem Deitatis naturam, an, sicut dicis, secundum compositam, filius est ejusdem? Hæret. Non secundum simplicem, sed secundum compositam. Rus. Quomodo ergo, circa vestra delirantenta, duo filii non sunt, Deus et homo, si Deus quidem Filius Dei non secundum compositam, sed secundum simplicem; homo vero filius Dei est, non secundum simplicem, sed secundum compositam naturam? Ecce tuis captus es nodis.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
