# Contra Acephalos Disputatio 3

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Disputatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/3

Rusticus. Consequenter vosmetipsos per cuncta confunditis, nolentes Domini Christi naturas discernere: te enim magis necesse est, Dei genitriccm et hominis genitricem dicere, ut interim de qualitate nihil loquar ego sermonum. Si enim Christus una et composita est natura, hæc vero natura ex Virgine nata est, et hæc ipsa Deus et bomo est: igitur Deum el hominem genuit Virgo, et Dei genitrix et hominis genitrix nominatur? Si igitur ob hoc Nestorianos vocatis nos, neque vos hoc nomine carebitis: non enim credimus hanc, ut dicitis, compositam naturam Deum solum vel certe purum nominare vos: eos enim qui sic Deum dicunt Christum, ut non confiteantur et hominem, hunc ipsum vestrænon arbitramini fidei. Sed nec Dei naturam vos arbitror putare compositam.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
