Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 33
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Hæc ad solum spectant, quia unum sunt Pater et Filius, et quia alius Pater, et alius Filius, non tamen quia non unus est, neque quia non aliud et aliud. Dum igitur quatuor proposita sint, duo tantummodo demonstrasti, idest, quia unum sunt Pater et Filius, et quia alius Patcr a Filio, et Spiritus sanctus. Remansit igitur non probatum quia non sit aliud Pater et aliud Filius; et quia non ipse sit Pater et Fi! ius. Haec igitur potius testimoniis te oportet ostendere; maxime quia unus dicitur Pater et Filius; unus enim Deus est.