# Contra Acephalos Disputatio 33-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/33-2

Hæret. Sed ego tihi denuo dicam; ergo id ipsum suscipiens: dic' autem cum, ct id ipsum rursus accusans, Cyrillus csl sibimetipsi contrarius. Rust. Non est ille magister sibimetipsi contrarius sed id quod est cum, cl id quod est simul, quando de nalnris tantummodo dicitur, differentiam duarum pie significat naturarum; et propter id ipsum, quando id, ut de personis vel subsistentiis in Christo dicitur, impium est: mox enim duas significat personas, et Filios, ct Dominos, et Christos. Quia vcro sic prohibuerit dici id quod cst cum, manifeste in superioribus demonstratum est. Quia vero iterum dicit, quod Verbum cum carnc assideat Patri, audi in secunda ad Nestorium epistola ejusdem Cyrilli sanctissimi, in qua sub uno et hoc dicit et illud: < Si Christum unum et Dominum confitebimur, non tanquam coadorantes hominem Verbo (ut non inscisionis phantasia subintroducatur ob id quod dicitur cum), sed ut unum et eumdem adorantes, quia non est alienum, a Verbo corpus ejus, cum quo et ipsi considet Patri, non tanquam duobus rursus considentibus Filiis, sed ut uno circa unitionem cum propria carne. » Ecce, et de corpore dicens, inquit, cum quo considet Patri. Intende id quod est, cum quo, et rursus, cum propria carne. Id vero quod prius dixit, cum, et id quod posterius, et con, et co, idem est. Sed quotiescunque quide n, ut dixi, sermo sit de naturis, dicitur cum humanitate divinitas, et e converso: quando vero de Filio, uon licet dicere, coadoratur Filio Dei filius hominis, non enim coadorantur in sancta Trinita e, nisi personæ tantummodo: divin tas vero, sicut miracula est operata per carnem, sic adoratur per carnem; et adoramus omnes crucem, et pcr ipsam, illum cujus est crux: non tamen crucem coadorare dicimur Christo, nec per hoc una est crucis et Christi natura. Simi itcr adorare altare, coadorare altari, Trinitatem non dicimur, sed potius per altare. Nec tamen rursus, sicut Patrem per Filium, ita Verbum per carnem: non enim duæ personæ sunt Christi: cum carne vero, id est per carnem, sicut dictum est, cum qua considet Patri et coadoratur.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
