# Contra Acephalos Disputatio 34.22-39

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, 34.22 to 34.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/34.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/34.22

Si enim alius non unus et idem, sicut ostensum est, et aliud non unum et id ipsum, et e converso quod unum est, aliud non est. Quia igitur nnum sunt Pater et Filius, aliud non sunt. Pater igitur et Filius et Spiritus sanctus, unum quidem sunt, quia una eorum natura est; unus autem non sunt, quia tres personæ sunt. Sed rursus clara voce testificans, dico simpliciter: unus et simpliciter unum: et simpliciter, non unus sed alius; et simpliciter, non unum, sed aliud nobis est sermo: nam cum complexione, et aliud persona dicitur, et non alius Deus Pater a Filio. Vides igitur dixisse nos quia Dominus Christus, qui alteram naturam praeter communem sibi uniri dignatus est, unus est, quia una persona est; non unum vcro, quia non una natura. Sic nos dicere ergo intellige, quotiescunque dixerimus, unus et unum, aliud et alius. Iloc ipsum vero et cum lectionibus sanctorum Patrum synodus Ephesina in condemnationem Nestorii blasphemiarum et suæ (idei probationem, posuitatque firmavit. Quinimo per contraria quidcm destruxit hæc, sua vero dogmata confirmavit, inter beati Gregorii Nazanzeni lectiones, dicens ita: Aliud quid m eI aliud, ex quibus Salvator; siquidem non idem invisibile visibili, et id quod intemporale illi quod subtemporale; non vero alius et alius: absit; ambo enim haec unum unitione, Deo quidem humanato, homine vero deitato, vel quomodo quis nominet: dico autem aliud et aliud, e converso quam in Triniiate se habet: illic enim alius et alius, ut non confundamus subsistentias; non aliud vero et aliud. Unutn enim tria et idem hac divinitate. Non solum vero iis nos abundare putetis, quibus vestras contradictiones evertere praevaleamus; sed audire potius per quæ nostra firmare ipsa omnium firmissima verilas consuevit.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
